Digesta Iustiniani 4.4.12
inscriptio Gaius libro quarto ad edictum provinciale
D.4.4.12 Si apud minorem mulier pro alio intercesserit, non est ei actio in mulierem danda, sed perinde atque ceteri per exceptionem summoveri debet: scilicet quia communi iure in priorem debitorem ei actio restituitur․ hæc si solvendo sit prior debitor: alioquin mulier non utetur senatus consulti auxilio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
