Digesta Iustiniani 4.3.9.2
inscriptio Ulpianus libro undecimo ad edictum
D.4.3.9pr. Si quis adfirmavit minimam esse hereditatem et ita eam ab herede emit, non est de dolo actio, cum ex vendito sufficiat.
D.4.3.9.1 Si autem mihi persuaseris, ut repudiem hereditatem, quasi minus solvendo sit, vel ut optem servum, quasi melior eo in familia non sit: dico de dolo dandam, si callide hoc feceris.
D.4.3.9.2 Item si tabulæ testamenti, ne de inofficioso diceretur, diu suppressæ sint, mox mortuo filio prolatæ, heredes filii adversus eos qui suppresserunt et lege Cornelia et de dolo posse experiri.
D.4.3.9.3 Labeo libro trigensimo septimo posteriorum scribit, si oleum tuum quasi suum defendat Titius, et tu hoc oleum deposueris apud Seium, ut is hoc venderet et pretium servaret, donec inter vos deiudicetur cuius oleum esset, neque Titius velit iudicium accipere: quoniam neque mandati neque sequestraria Seium convenire potes nondum impleta condicione depositionis, de dolo adversus Titium agendum. sed Pomponius libro vicensimo septimo posse cum sequestre præscriptis verbis actione agi, vel si is solvendo non sit, cum Titio de dolo․ quæ distinctio vera esse videtur.
D.4.3.9.4 Et si servum pigneratum noxæ mihi dederis per iudicem et sis absolutus: de dolo teneris, si apparuerit esse eum pigneri datum.
D.4.3.9.4a Hæc de dolo actio noxalis erit: ideo Labeo quoque libro trigensimo prætoris peregrini scribit de dolo actionem servi nomine interdum de peculio, interdum noxalem dari․ nam si ea res est, in quam dolus commissus est, ex qua de peculio daretur actio, et nunc in peculio dandam: sin vero ea sit, ex qua noxalis, hoc quoque noxale futurum.
D.4.3.9.5 Merito causæ cognitionem prætor inseruit: neque enim passim hæc actio indulgenda est․ nam ecce in primis, si modica summa sit,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
