Digesta Iustiniani 4.3.35
inscriptio Ulpianus libro trigensimo ad edictum
D.4.3.35 Si quis tabulas testamenti apud se depositas post mortem testatoris delevit vel alio modo corruperit, heres scriptus habebit adversus eum actionem de dolo․ sed et his, quibus legata data sunt, danda erit de dolo actio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
