Digesta Iustiniani 4.2.9
inscriptio Ulpianus libro undecimo ad edictum
D.4.2.9pr. Metum autem præsentem accipere debemus, non suspicionem inferendi eius: et ita Pomponius libro vicensimo octavo scribit․ ait enim metum illatum accipiendum, id est si illatus est timor ab aliquo. denique tractat, si fundum meum dereliquero audito, quod quis cum armis veniret, an huic edicto locus sit? et refert Labeonem existimare edicto locum non esse et unde vi interdictum cessare, quoniam non videor vi deiectus, qui deici non expectavi sed profugi. aliter atque si, posteaquam armati ingressi sunt, tunc discessi: huic enim edicto locum facere․ idem ait, et si forte adhibita manu in meo solo per vim ædifices, et interdictum quod vi aut clam et hoc edictum locum habere, scilicet quoniam metu patior id te facere. sed et si per vim tibi possessionem tradidero, dicit Pomponius hoc edicto locum esse.
D.4.2.9.1 Animadvertendum autem, quod prætor hoc edicto generaliter et in rem loquitur nec adicit a quo gestum: et ideo sive singularis sit persona, quæ metum intulit, vel populus vel curia vel collegium vel corpus, huic edicto locus erit․ sed licet vim factam a quocumque prætor conplectatur, eleganter tamen Pomponius ait, si quo magis te de vi hostium vel latronum vel populi tuerer vel liberarem, aliquid a te accepero vel te obligavero, non debere me hoc edicto teneri, nisi ipse hanc tibi vim summisi: ceterum si alienus sum a vi, teneri me non debere, ego enim operæ potius meæ mercedem accepisse videor.
D.4.2.9.2 Idem Pomponius scribit quosdam bene putare etiam servi manumissionem vel ædificii depositionem, quam quis coactus fecit, ad restitutionem huius edicti porrigendam esse.
D.4.2.9.3 Sed quod prætor ait ratum se non habiturum, quatenus accipiendum est videamus․ et quidem aut imperfecta res est, licet metus intervenerit, ut puta stipulationem numeratio non est secuta, aut perfecta, si post stipulationem et numeratio facta est aut per metum accepto debitor liberatus est vel quid simile contigerit quod negotium perficeret․ et Pomponius scribit in negotiis quidem perfectis et exceptionem interdum et actionem competere, in imperfectis autem solam exceptionem․ sed ex facto scio, cum Campani metu cuidam illato extorsissent cautionem pollicitationis, rescriptum esse ab imperatore nostro posse eum a prætore in integrum restitutionem postulare, et prætorem me adsidente interlocutum esse, ut sive actione vellet adversus Campanos experiri, esse propositam, sive exceptione, adversus petentes, non deesse exceptionem․ ex qua constitutione colligitur, ut, sive perfecta sive imperfecta res sit, et actio et exceptio detur.
D.4.2.9.4 Volenti autem datur et in rem actio et in personam rescissa acceptilatione vel alia liberatione.
D.4.2.9.5 Iulianus libro tertio digestorum putat eum, cui res metus causa tradita est, non solum reddere, verum et de dolo repromittere debere.
D.4.2.9.6 Licet tamen in rem actionem dandam existimemus, quia res in bonis est eius, qui vim passus est, verum non sine ratione dicetur, si in quadruplum quis egerit, finiri in rem actionem vel contra.
D.4.2.9.7 Ex hoc edicto restitutio talis facienda est, id est in integrum, officio iudicis, ut, si per vim res tradita est, retradatur et de dolo sicut dictum est repromittatur, ne forte deterior res sit facta․ et si acceptilatione liberatio intervenit, restituenda erit in pristinum statum obligatio, usque adeo, ut Iulianus scribat libro quarto digestorum, si pecunia debita fuit, quæ accepta per vim facta est, nisi vel solvatur vel restituta obligatione iudicium accipiatur, quadruplo eum condemnandum․ sed et si per vim stipulanti promisero, stipulatio accepto facienda erit․ sed et si usus fructus vel servitutes amissæ sunt, restituendæ erunt.
D.4.2.9.8 Cum autem hæc actio in rem sit scripta nec personam vim facientis coerceat, sed adversus omnes restitui velit quod metus causa factum est: non inmerito Iulianus a Marcello notatus est scribens, si fideiussor vim intulit, ut accepto liberetur, in reum non esse restituendam actionem, sed fideiussorem, nisi adversus reum quoque actionem restituat, debere in quadruplum condemnari․ sed est verius, quod Marcellus notat: etiam adversus reum competere hanc actionem, cum in rem sit scripta.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
