Digesta Iustiniani 4.2.8
inscriptio Paulus libro undecimo ad edictum
D.4.2.8pr. Isti quidem et in legem Iuliam incidunt, quod pro conperto stupro acceperunt․ prætor tamen etiam ut restituant intervenire debet: nam et gestum est malo more, et prætor non respicit, an adulter sit qui dedit, sed hoc solum, quod hic accepit metu mortis illato.
D.4.2.8.1 Si is accipiat pecuniam, qui instrumenta status mei interversurus est nisi dem, non dubitatur quin maximo metu compellat, utique si iam in servitutem petor et illis instrumentis perditis liber pronuntiari non possum.
D.4.2.8.2 Quod si dederit ne stuprum patiatur vir seu mulier, hoc edictum locum habet, cum viris bonis iste metus maior quam mortis esse debet.
D.4.2.8.3 Hæc, quæ diximus ad edictum pertinere, nihil interest in se quis veritus sit an in liberis suis, cum pro affectu parentes magis in liberis terreantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
