Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 4.2.21

QUOD METUS CAUSA GESTUM ERIT

inscriptio Paulus libro undecimo ad edictum

D.4.2.21pr. Si mulier contra patronum suum ingrata facta sciens se ingratam, cum de suo statu periclitabatur, aliquid patrono dederit vel promiserit, ne in servitutem redigatur: cessat edictum, quia hunc sibi metum ipsa infert.

D.4.2.21.1 Quod metus causa gestum erit, nullo tempore prætor ratum habebit.

D.4.2.21.2 Qui possessionem non sui fundi tradidit, non quanti fundus, sed quanti possessio est, eius quadruplum vel simplum cum fructibus consequetur: æstimatur enim quod restitui oportet, id est quod abest: abest autem nuda possessio cum suis fructibus․ quod et Pomponius.

D.4.2.21.3 Si dos metu promissa sit, non puto nasci obligationem, quia est verissimum nec talem promissionem dotis ullam esse.

D.4.2.21.4 Si metu coactus sim ab emptione locatione discedere, videndum est, an nihil sit acti et antiqua obligatio remaneat, an hoc simile sit acceptilationi, quia nulla ex bonæ fidei obligatione possimus niti, cum finita sit dum amittitur: et magis est ut similis species acceptilationis sit, et ideo prætoria actio nascitur.

D.4.2.21.5 Si metu coactus adii hereditatem, puto me heredem effici, quia quamvis si liberum esset noluissem, tamen coactus volui: sed per prætorem restituendus sum, ut abstinendi mihi potestas tribuatur.

D.4.2.21.6 Si coactus hereditatem repudiem, duplici via prætor mihi succurrit aut utiles actiones quasi heredi dando aut actionem metus causa præstando, ut quam viam ego elegerim, hæc mihi pateat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑