Digesta Iustiniani 4.2.13
inscriptio Callistratus libro quinto de cognitionibus
D.4.2.13 Exstat enim decretum divi Marci in hæc verba: ‘Optimum est, ut, si quas putas te habere petitiones, actionibus experiaris․ cum Marcianus diceret: vim nullam feci, Cæsar dixit: tu vim putas esse solum, si homines vulnerentur? vis est et tunc, quotiens quis id, quod deberi sibi putat, non per iudicem reposcit․ quisquis igitur probatus mihi fuerit rem ullam debitoris vel pecuniam debitam non ab ipso sibi sponte datam sine ullo iudice temere possidere vel accepisse, isque sibi ius in eam rem dixisse: ius crediti non habebit.’
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
