Digesta Iustiniani 4.2.12
inscriptio Ulpianus libro undecimo ad edictum
D.4.2.12pr. Sed et partus ancillarum et fetus pecorum et fructus restitui et omnem causam oportet: nec solum eos qui percepti sunt, verum si plus ego percipere potui et per metum impeditus sum, hoc quoque præstabit.
D.4.2.12.1 Quæri poterit, an etiam ei qui vim fecerat passo vim restitui prætor velit per hoc edictum ea quæ alienavit․ et Pomponius scribit libro vicensimo octavo non oportere ei prætorem opem ferre: nam cum liceat, inquit, vim vi repellere, quod fecit passus est. quare si metu te coegerit sibi promittere, mox ego eum coegero metu te accepto liberare, nihil esse quod ei restituatur.
D.4.2.12.2 Iulianus ait eum, qui vim adhibuit debitori suo ut ei solveret, hoc edicto non teneri propter naturam metus causa actionis quæ damnum exigit: quamvis negari non possit in Iuliam eum de vi incidisse et ius crediti amisisse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
