Digesta Iustiniani 4.1.6
inscriptio Ulpianus libro tertio decimo ad edictum
D.4.1.6 Non solum minoris, verum eorum quoque, qui rei publicæ causa afuerunt, item omnium, qui ipsi potuerunt restitui in integrum, successores in integrum restitui possunt, et ita sæpissime est constitutum․ sive igitur heres sit sive is cui hereditas restituta est sive filii familias militis successor, in integrum restitui poterit․ proinde et si minor in servitutem redigatur vel ancilla fiat, dominis eorum dabitur non ultra tempus statutum in integrum restitutio․ sed et si forte hic minor erat captus in hereditate quam adierit, Iulianus libro septimo decimo digestorum scribit abstinendi facultatem dominum posse habere non solum ætatis beneficio, verum et si ætas non patrocinetur: quia non apiscendæ hereditatis gratia legum beneficio usi sunt, sed vindictæ gratia.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
