Digesta Iustiniani 39.6.36
inscriptio Ulpianus libro octavo ad legem Iuliam et Papiam
D.39.6.36 Quod condicionis implendæ causa datur, licet non ex bonis mortui proficiscitur, capere tamen supra modum non poterit is, cui certum modum ad capiendum lex concessit․ certe quod a statulibero condicionis implendæ causa datur, indubitate modo lege concesso imputatur: sic tamen, si mortis tempore in peculio id habuit. ceterum si post mortem, vel etiam si alius pro eo dedit, quia non fuit ex his bonis, quæ mortis tempore testator habuit, in eadem erunt causa․ in qua sunt, quæ a legatariis dantur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
