Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 39.6.31.ult

DE MORTIS CAUSA DONATIONIBUS ET CAPIONIBUS

inscriptio Gaius libro octavo ad edictum provinciale

D.39.6.31pr. Mortis causa capitur, cum propter mortem alicuius capiendi occasio obvenit, exceptis his capiendi figuris quæ proprio nomine appellantur․ certe enim et qui hereditario aut legati aut fideicommissi iure capit, ex morte alterius nanciscitur capiendi occasionem, sed quia proprio nomine hæ species capiendi appellantur, ideo ab hac definitione separantur.

D.39.6.31.1 Iuliano placet․ licet solvendo non sit debitor, cui acceptum latum sit, videri ei mortis causa donatum.

D.39.6.31.2 Sine donatione autem capitur veluti pecunia, quam statuliber aut legatarius alicui condicionis implendæ gratia numerat, sive extraneus sit qui accepit sive heres․ eodem numero est pecunia, quam quis in hoc accipit, ut vel adeat hereditatem vel non adeat, quique in hoc accipit pecuniam, ut legatum omittat․ sed et dos, quam quis in mortem mulieris a marito stipulatur, capitur sane mortis causa: cuius generis dotes recepticiæ vocantur․ rursus id, quod mortis causa donatur, aut in periculum mortis datur aut cogitationem mortalitatis, quod nos quandoque morituros intellegimus.

D.39.6.31.3 Si iusseris mortis causa debitorem tuum mihi aut creditori meo expromittere decem, quid iuris esset quæritur, si iste debitor solvendo non sit․ et ait Iulianus, si ego stipulatus fuerim, tantam pecuniam videri me cepisse, in quantum debitor solvendo fuisset: nam et si convaluisset, inquit, donator, obligationem dumtaxat debitoris recipere deberet․ si vero creditor meus stipulatus fuerit, tantam videri me pecuniam accepisse, in quantum a creditore meo liberatus essem.

D.39.6.31.4 Per accepti quoque lationem egens debitor liberatus totam eam pecuniam, qua liberatus est, cepisse videtur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑