Digesta Iustiniani 39.6.18.1
inscriptio Iulianus libro sexagensimo digestorum
D.39.6.18pr. Mortis causa capimus non tunc solum, cum quis suæ mortis causa nobis donat, sed et si propter alterius mortem id faciat: veluti si quis filio vel fratre suo moriente donet Mævio ea condicione, ut, si convaluerit alteruter eorum, reddatur sibi res, si decesserit, maneat apud Mævium.
D.39.6.18.1 Si donaturus mihi mortis causa debitorem tuum creditori meo delegaveris, omnimodo capere videbor tantam pecuniam, quanta a creditore meo liberatus fuero․ quod si ab eodem ego stipulatus fuero, eatenus capere existimandus ero, quatenus debitor solvendo fuerit: nam et si convaluisset creditor idemque donator, condictione aut in factum actione debitoris obligationem dumtaxat reciperet.
D.39.6.18.2 Titia chirographa debitorum suorum Septicii et Mævii donatura illis Ageriæ dedit et rogavit eam, ut ea, si decessisset, illis daret, si convaluisset, sibi redderet: morte secuta Mævia Titiæ filia heres extitit: Ageria autem, ut rogata erat, chirographa Septicio et Mævio supra scriptis dedit․ quæritur, si Mævia heres summam, quæ debebatur ex chirographis supra scriptis, petat vel ipsa chirographa, an exceptione excludi possit? respondit Mæviam vel pacti conventi vel doli mali exceptione summoveri posse.
D.39.6.18.3 Qui hominem noxæ nomine vel alias obligatum mortis causa acceperit, tantum cepisse intellegendus est, quanti is homo venire potuisset. idem in fundo qui obligatus est observari poterit, ut pretium excutiatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
