Digesta Iustiniani 39.5.33
inscriptio Hermogenianus libro sexto iuris epitomarum
D.39.5.33pr. Qui id, quod ex causa donationis stipulanti spoponderat, solvi constituit, actione constitutæ pecuniæ non in solidum, sed in quantum facere potest convenitur: causam enim et originem constitutæ pecuniæ, non iudicii potestatem prævalere placuit․ sed et condemnatus ex causa donationis in actione iudicati non frustra desiderat in quantum facere potest conveniri.
D.39.5.33.1 Ea lege donationis causa pecunia Titio numerata, ut statim donatori mutuo detur, non impeditur dominii translatio: ac propterea isdem nummis donatori creditis novum dominium in his quæritur.
D.39.5.33.2 Mutus et surdus donare non prohibentur.
D.39.5.33.3 Si, cum Primus tibi donare vellet et tu donandi Secundo voluntatem haberes, Primus Secundo ex voluntate tua stipulanti promiserit, perficitur donatio et, quia nihil Primus Secundo, a quo convenitur, donavit, et quidem in solidum, non in id quod facere potest condemnatur․ idque custoditur et si delegante eo, qui donationem erat accepturus, creditori eius donator promiserit: et hoc enim casu creditor suum negotium gerit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
