Digesta Iustiniani 39.5.31
inscriptio Papinianus libro duodecimo responsorum
D.39.5.31pr. Donationes in concubinam collatas non posse revocari convenit, nec, si matrimonium inter eosdem postea fuerit contractum, ad irritum reccidere quod ante iure valuit․ an autem maritalis honor et affectio pridem præcesserit, personis comparatis, vitæ coniunctione considerata perpendendum esse respondi: neque enim tabulas facere matrimonium.
D.39.5.31.1 Species extra dotem a matre filiæ nomine viro traditas filiæ quæ præsens fuit donatas et ab ea viro traditas videri respondi nec matrem offensam repetitionem habere vel eas recte vindicare, quod vir cavisset extra dotem usibus puellæ sibi traditas, cum ea significatione non modus donationis declaretur nec ab usu proprietas separetur, sed peculium a dote puellæ distingueretur․ iudicem tamen æstimaturum, si mater iure contra filiam offensa eas revocare velit, et verecundiæ maternæ congruam bonique viri arbitrio competentem ferre sententiam.
D.39.5.31.2 Pater, qui filiæ, quam habuit in potestate, mancipia donavit et peculium emancipatæ non ademit, ex post facto donationem videbatur perfecisse.
D.39.5.31.3 Eiusmodi lege deposita in æde arca, ut eam ipse solus qui deposuit tolleret aut post mortem domini Ælius Speratus, non videri celebratam donationem respondi.
D.39.5.31.4 Ratæ donationes esse non possunt post crimen perduellionis contractum, cum heredem quoque teneat, etsi nondum postulatus vita decesserit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
