Digesta Iustiniani 39.5.29.ult
inscriptio Papinianus libro decimo responsorum
D.39.5.29pr. Donari videtur, quod nullo iure cogente conceditur.
D.39.5.29.1 Quidam in iure interrogatus nihil sibi debere tutoris heredes respondit․ eum actionem iure amisisse respondi: licet enim non transactionem, sed donationis hæc verba esse quis accipiat, attamen eum, qui in iure confessus est, suam confessionem infirmare non posse.
D.39.5.29.2 Donationem quidem partis bonorum proximæ cognatæ viventis nullam fuisse constabat: verum ei, qui donavit ac postea iure prætorio successit, quoniam adversus bonos mores et ius gentium festinasset, actiones hereditarias in totum denegandas respondit:
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
