Digesta Iustiniani 39.5.19.ult
inscriptio Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum
D.39.5.19pr. Hoc iure utimur, ut in rebus publicis, cum de donatione quæritur, illud solum spectetur, utrum ob causam aliquam iustam rei publicæ promittat quis vel polliceatur an non, ut, si ob honorem aliquem promittat, teneatur, si minus, non.
D.39.5.19.1 Labeo scribit extra causam donationum esse talium officiorum mercedes ut puta: si tibi adfuero, si satis pro te dedero, si qualibet in re opera vel gratia mea usus fueris.
D.39.5.19.2 Non potest liberalitas nolenti adquiri.
D.39.5.19.3 Si quis dederit pecuniam mutuam Titio reddendam Seio, cui donatum volebat, deinde Titius mortuo donatore Seio dedisse proponatur, erit consequens dicere pecuniam Seii fieri, sive mortuum scivit sive ignoravit is qui dabat, quia pecunia fuit dantis: sed si quidem ignoravit mortuum, erit liberatus, si sic mutuam pecuniam accepit solvendam Seio․ si autem mandavero tibi, ut pecuniam Titio des, cui donare volebam, et tu ignorans me mortuum hoc feceris, habebis adversus heredes meos mandati actionem: si sciens, non habebis.
D.39.5.19.4 Si quis servo pecuniam crediderit, deinde is liber factus eam expromiserit, non erit donatio, sed debiti solutio․ idem in pupillo, qui sine tutoris auctoritate debuerit, dicendum est, si postea tutore auctore promittat.
D.39.5.19.5 Sed et hæ stipulationes, quæ ob causam fiunt, non habent donationem.
D.39.5.19.6 Denique Pegasus putabat, si tibi centum spopondero hac condicione, si iurasses te nomen meum laturum, non esse donationem, quia ob rem facta est, res secuta est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
