Digesta Iustiniani 39.5.12
inscriptio Ulpianus libro tertio disputationum
D.39.5.12 Qui ex donatione se obligavit, ex rescripto divi Pii in quantum facere potest convenitur․ sed enim id, quod creditoribus debetur, erit detrahendum: hæc vero, de quibus ex eadem causa quis obstrictus est, non debebit detrahere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
