Digesta Iustiniani 39.5.10
inscriptio Paulus libro quinto decimo ad Sabinum
D.39.5.10 Absenti, sive mittas qui ferat, sive quod ipse habeat sibi habere eum iubeas, donari recte potest․ sed si nescit rem quæ apud se est sibi esse donatam, vel missam sibi non acceperit, donatæ rei dominus non fit, etiamsi per servum eius cui donabatur missa fuerit, nisi ea mente servo eius data fuerit, ut statim eius fiat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
