Digesta Iustiniani 39.4.6
inscriptio Modestinus libro secundo de poenis
D.39.4.6 Si multi publicani sint, qui illicite quid exegerunt, non multiplicatur dupli actio, sed omnes partes præstabunt et quod ab alio præstari non potest, ab altero exigetur, sicut divus Severus et Antoninus rescripserunt: nam inter criminis reos et fraudis participes multum esse constituerunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
