Digesta Iustiniani 39.4.5
inscriptio Gaius ad edictum prætoris urbani titulo de publicanis
D.39.4.5pr. Hoc edicto efficitur, ut ante acceptum quidem iudicium restituta re actio evanescat, post acceptum vero iudicium nihilo minus poena duret․ sed tamen absolvendus est etiam qui post acceptum iudicium restituere paratus est.
D.39.4.5.1 Quærentibus autem nobis, utrum duplum totum poena sit et præterea rei sit persecutio, an in duplo sit et rei persecutio, ut poena simpli sit, magis placuit, ut res in duplo sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
