Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 39.4.16.7

DE PUBLICANIS ET VECTIGALIBUS ET COMMISSIS

inscriptio Marcianus libro singulari de delatoribus

D.39.4.16pr. Interdum nec vendendus est is servus qui in commissum cecidit, sed pro eo æstimatio a domino danda est․ divi enim Severus et Antoninus rescripserunt, cum is servus, qui actum domini gessisse diceretur, in commissum cecidisset, venire non debuisse, sed pro eo viri boni arbitratu æstimationem oportuisse dari.

D.39.4.16.1 Idem autem eadem epistula rescripserunt, si quis inprofessus servus fuerit et probabitur in commissum cecidisse, et aut uxorem corrupisse domini dicatur aut aliud quid gravius admisisse, ut cognoscat procurator et, si in his causis esse compertus sit, æstimetur et ad poenam domino tradatur.

D.39.4.16.2 Idem divi Severus et Antoninus rescripserunt mancipiis commissis res peculiares non esse in eadem causa nisi hoc, quod proprio nomine in causam commissi incidit.

D.39.4.16.3 Quotiens quis mancipia invecta professus non fuerit sive venalia sive usualia, poena commissi est, si tamen novicia mancipia fuerint, non etiam veterana․ sunt autem veterana, quæ anno continuo in urbe servierint: novicia autem mancipia intelleguntur, quæ annum nondum servierint.

D.39.4.16.4 Servi, qui in fuga sunt, in commissum non cadunt, cum sine voluntate domini fines egressi sunt: et ita principalibus constitutionibus cavetur, sicut divus quoque Pius sæpissime rescripsit, ne, inquit, in potestate servorum sit invitis vel ignorantibus dominis fugæ se tradendo potestati dominorum se subtrahere.

D.39.4.16.5 Licet quis se ignorasse dicat, nihilo minus eum in poenam vectigalis incidere divus Hadrianus constituit.

D.39.4.16.6 Divi quoque Marcus et Commodus rescripserunt non imputari publicano, quod non instruxit transgredientem: sed illud custodiendum, ne decipiat profiteri volentes.

D.39.4.16.7 Species pertinentes ad vectigal: cinnamomum: piper longum: piper album: folium pentasphærum: folium barbaricum: costum: costamomum: nardi stachys: cassia turiana: xylocassia: smurna: amomum: zingiberi: malabathrum: aroma Indicum: chalbane: laser: alche: lucia: sargogalla: onyx Arabicus: cardamomum: xylocinnamomum: opus byssicum: pelles Babylonicæ: pelles Parthicæ: ebur: ferrum Indicum: carpasum: lapis universus: margarita: sardonyx: ceraunium: hyacinthus: smaragdus: adamas: saffirinus: callainus: beryllus: chelyniæ: opia Indica vel adserta: metaxa: vestis serica vel subserica: vela tincta carbasea: nema sericum: spadones Indici: leones, leænæ: pardi: leopardi: pantheræ: purpura: item marocorum lana: fucus: capilli Indici.

D.39.4.16.8 Si propter necessitatem adversæ tempestatis expositum onus fuerit, non debere hoc commisso vindicari divi fratres rescripserunt.

D.39.4.16.9 Divus quoque Pius rescripsit, cum quidam intra legitimam ætatem esse dicebat et usus causa mancipia duxisset et in sola professione errasset, ignoscendum esse ei.

D.39.4.16.10 Divi quoque fratres rescripserunt, cum quidam non per fraudem, sed per errorem in causam commissi incidisset, ut duplo vectigali contenti publicani servos restituant.

D.39.4.16.11 Magnus Antoninus rescripsit, si colonus vel servi domini prædii ferrum illicite in prædio fecerint ignorante domino, nulla poena dominum teneri.

D.39.4.16.12 Si quis professus apud publicanum fuerit, non tamen vectigal solverit, hoc concedente publicano, ut solent facere, divi Severus et Antoninus rescripserunt res in commissum non cadere: cum enim, inquiunt, professiones recitantur, commissum cessat, cum poterit satisfieri fisco ex bonis publicanorum vel fideiussorum.

D.39.4.16.13 Poenæ ab heredibus peti non possunt, si non est quæstio mota vivo eo qui deliquit: et hoc sicut in ceteris poenis, ita et in vectigalibus est.

D.39.4.16.14 Si quid autem indebitum per errorem solventis publicanus accepit, retro eum restituere oportere divi Severus et Antoninus rescripserunt.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑