Digesta Iustiniani 39.4.15
inscriptio Alfenus Varus libro septimo digestorum
D.39.4.15 Cæsar cum insulæ Cretæ cotorias locaret, legem ita dixerat: ‘ne quis præter redemptorem post idus Martias cotem ex insula Creta fodito neve eximito neve avellito’․ cuiusdam navis onusta cotibus ante idus Martias ex portu Cretæ profecta vento relata in portum erat, deinde iterum post idus Martias profecta erat․ consulebatur, num contra legem post idus Martias ex insula Creta cotes exisse viderentur․ respondit, tametsi portus quoque, qui insulæ essent, omnes eius insulæ esse viderentur, tamen eum, qui ante idus Martias profectus ex portu esset et relatus tempestate in insulam deductus esset, si inde exisset, non videri contra legem fecisse, præterea quod iam initio evectæ cotes viderentur, cum et ex portu navis profecta esset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
