Digesta Iustiniani 39.4.13.1
inscriptio Gaius libro tertio decimo ad edictum provinciale
D.39.4.13pr. Sed et hi, qui salinas et cretifodinas et metalla habent, publicanorum loco sunt.
D.39.4.13.1 Præterea et si quis vectigal conductum a re publica cuiusdam municipii habet, hoc edictum locum habet.
D.39.4.13.2 Sive autem vendidit servum vel manumisit vel etiam fugit servus, tenebitur servi nomine, qui tam factiosam familiam habuit.
D.39.4.13.3 Quid tamen, si servus decesserit? videndum, an publicanus teneatur quasi facti sui nomine: sed puto, quia facultatem non habet exhibendi nec dolus eius intercessit, debere eum liberari.
D.39.4.13.4 Hanc actionem perpetuam dabimus et heredi ceterisque successoribus.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
