Digesta Iustiniani 39.4.12
inscriptio Ulpianus libro trigensimo octavo ad edictum
D.39.4.12pr. Quantæ audaciæ, quantæ temeritatis sint publicanorum factiones, nemo est qui nesciat․ idcirco prætor ad compescendam eorum audaciam hoc edictum proposuit:
D.39.4.12.1 ‘Quod familia publicanorum furtum fecisse dicetur, item si damnum iniuria fecerit et id ad quos ea res pertinet non exhibetur․ in dominum sine noxæ deditione iudicium dabo.’
D.39.4.12.2 Familiæ autem appellatione hic servilem familiam contineri sciendum est․ sed et si bona fide publicano alienus servus servit, æque continebitur: fortassis et mala fide, plerumque enim vagi servi et fugitivi in huiusmodi operis etiam a scientibus habentur․ ergo et si homo liber serviat, hoc edictum locum habet.
D.39.4.12.3 Publicani autem dicuntur, qui publica vectigalia habent conducta.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
