Digesta Iustiniani 39.4.11
inscriptio Paulus libro quinto sententiarum
D.39.4.11pr. Cotem ferro subigendo necessariam hostibus quoque venundari, ut ferrum et frumentum et sales, non sine periculo capitis licet.
D.39.4.11.1 Agri publici, qui in perpetuum locantur, a curatore sine auctoritate principali revocari non possunt.
D.39.4.11.2 Dominus navis si illicite aliquid in nave vel ipse vel vectores imposuerint, navis quoque fisco vindicatur: quod si absente domino id a magistro vel gubernatore aut proreta nautave aliquo id factum sit, ipsi quidem capite puniuntur commissis mercibus, navis autem domino restituitur.
D.39.4.11.3 Illicitarum mercium persecutio heredem quoque adfligit.
D.39.4.11.4 Eam rem, quæ commisso vindicata est, dominus emere non prohibetur vel per se vel per alios quibus hoc mandaverit.
D.39.4.11.5 Qui maximos fructus ex redemptione vectigalium consequuntur, si postea tanto locari non possunt, ipsi ea prioribus pensionibus suscipere compelluntur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
