Digesta Iustiniani 39.4.1.1
inscriptio Ulpianus libro quinquagesimo quinto ad edictum
D.39.4.1pr. Prætor ait: ‘Quod publicanus eius publici nomine vi ademerit quodve familia publicanorum, si id restitutum non erit, in duplum aut, si post annum agetur, in simplum iudicium dabo․ item si damnum iniuria furtumve factum esse dicetur, iudicium dabo․ si id ad quos ea res pertinebit non exhibebitur, in dominos sine noxæ deditione iudicium dabo.’
D.39.4.1.1 Hic titulus ad publicanos pertinet․ publicani autem sunt, qui publico fruuntur (nam inde nomen habent), sive fisco vectigal pendant vel tributum consequantur: et omnes, qui quod a fisco conducunt, recte appellantur publicani.
D.39.4.1.2 Dixerit aliquis: quid utique hoc edictum propositum est, quasi non et alibi prætor providerit furtis damnis vi raptis? sed e re putavit et specialiter adversus publicanos edictum proponere.
D.39.4.1.3 Quod quidem edictum in aliqua parte mitius est, quippe cum in duplum datur, cum vi bonorum raptorum in quadruplum sit et furti manifesti æque in quadruplum,
D.39.4.1.4 et restituendi facultas publicano vi abreptum datur, quod si fecerit, omni onere exuitur et poenali actione ex hac parte edicti liberatur. unde quæritur, si quis velit cum publicano non ex hoc edicto, sed ex generali vi bonorum raptorum, damni iniuriæ vel furti agere, an possit? et placet posse, idque Pomponius quoque scribit: est enim absurdum meliorem esse publicanorum causam quam ceterorum effectam opinari.
D.39.4.1.5 Familiæ nomen hic non tantum ad servos publicanorum referemus, verum et qui in numero familiarum sunt publicani: sive igitur liberi sint sive servi alieni, qui publicanis in eo vectigali ministrant, hoc edicto continebuntur․ proinde et si servus publicani rapuit, non tamen in ea familia constitutus, quæ publico vectigali ministrat, hoc edictum cessabit.
D.39.4.1.6 Quod novissime prætor ait ‘si hi non exhibebuntur, in dominos sine noxæ deditione iudicium dabo’, hoc proprium est huius edicti, quod, si non exhibeantur servi, competit iudicium sine noxæ deditione, sive habeant eos in potestate sive non, sive possint exhibere sive non possint,
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
