Digesta Iustiniani 39.3.9
inscriptio Paulus libro quadragensimo nono ad edictum
D.39.3.9pr. In diem addicto prædio et emptoris et venditoris voluntas exquirenda est, ut, sive remanserit penes emptorem sive recesserit, certum sit voluntate domini factam aquæ cessionem.
D.39.3.9.1 Ideo autem voluntas exigitur, ne dominus ignorans iniuriam accipiat: nullam enim potest videri iniuriam accipere, qui semel voluit.
D.39.3.9.2 Non autem solius eius, ad quem ius aquæ pertinebit, voluntas exigitur in aquæ cessione, sed etiam domini locorum, etsi dominus uti ea aqua non possit, quia reccidere ius solidum ad eum potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
