Digesta Iustiniani 39.3.4
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo tertio
D.39.3.4pr. Quamquam autem cum domino operis tantum aquæ pluviæ arcendæ actio sit, tamen Labeo scribit, si quis sepulchrum ædificaverit, ex quo aqua noceat, etiamsi operis dominus esse desierit loco facto religioso, attamen magis probandum est, inquit, aquæ pluviæ arcendæ eum teneri: fuit enim dominus, cum opus faceret: et si iussu iudicis compulsus opus restituerit, non esse sepulchri violati actionem.
D.39.3.4.1 Iulianus quoque scribit, si post iudicium aquæ pluviæ arcendæ susceptum fundum alienaverit is cum quo actum esset, de præterito damno et de opere restituendo id statuere iudicem debere, quod iudicaret, si nulla alienatio facta esset: nam et fundo alienato nihilominus iudicium manere et damni rationem venire etiam eius, quod alienationem contingit.
D.39.3.4.2 Idem Iulianus scribit aquæ pluviæ arcendæ actionem non nisi cum domino esse idcircoque, si colonus ignorante domino opus fecerit, dominum fundi nihil amplius quam patientiam præstare debere, colonum autem interdicto quod vi aut clam impensam quoque restituendi operis et damnum, si quod ex eo datum fuerit, præstare cogendum․ si tamen dominus desideret caveri sibi damni infecti ab eo, ex cuius prædio nocet, æquissimum erit caveri oportere.
D.39.3.4.3 Item si non ego, sed procurator meus tale opus fecerit, ut aqua pluvia noceat vicino, adversus me hactenus erit actio, quatenus adversus colonum: ipse autem procurator interdicto quod vi aut clam conveniri poterit secundum Iuliani sententiam, etiam post opus restitutum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
