Digesta Iustiniani 39.3.3
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum
D.39.3.3pr. Apud Trebatium relatum est eum, in cuius fundo aqua oritur, fullonicas circa fontem instituisse et ex his aquam in fundum vicini immittere coepisse: ait ergo non teneri eum aquæ pluviæ arcendæ actione․ si tamen aquam conrivat vel si spurcam quis immittat, posse eum impediri plerisque placuit.
D.39.3.3.1 Idem Trebatius putat eum, cui aquæ fluentes calidæ noceant, aquæ pluviæ arcendæ cum vicino agere posse: quod verum non est: neque enim aquæ calidæ aquæ pluviæ sunt.
D.39.3.3.2 Si vicinus, qui arvum solebat certo tempore anni rigare, pratum illic fecerit coeperitque adsidua irrigatione vicino nocere, ait Ofilius neque damni infecti neque aquæ pluviæ arcendæ actione eum teneri, nisi locum complanavit eoque facto citatior aqua ad vicinum pervenire coepit.
D.39.3.3.3 Aquæ pluviæ arcendæ non nisi eum teneri, qui in suo opus faciat, receptum est eoque iure utimur․ quare si quis in publico opus faciat, hæc actio cessat, sibique imputare debet is, qui damni infecti cautione sibi non prospexit․ si tamen in privato opus factum sit et publicum interveniat, de toto agi posse aquæ pluviæ arcendæ Labeo ait.
D.39.3.3.4 Neque fructuarius neque cum eo aquæ pluviæ arcendæ agi potest.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
