Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 39.3.22

DE AQUA ET AQUÆ PLUVIÆ ARCENDÆ

inscriptio Pomponius libro decimo ex variis lectionibus

D.39.3.22pr. Si usus fructus fundi legatus fuerit, aquæ pluviæ arcendæ actio heredi et cum herede est, cuius prædium fuerit․ quod si ex opere incommodum aliquod patitur fructuarius, poterit quidem interdum vel interdicto experiri quod vi aut clam․ quod si ei non competet, quærendum est, an utilis ei quasi domino actio aquæ pluviæ arcendæ dari debeat, an vero etiam contendat ius sibi esse uti frui: sed magis est utilem aquæ pluviæ arcendæ ei actionem accommodare.

D.39.3.22.1 Non aliter restituisse rem videtur is qui opus fecit, quam si aquam coerceat.

D.39.3.22.2 Sed et si fructuarius opus fecerit, per quod aqua pluvia alicui noceat, erit quidem actio legitima cum domino proprietatis: an vero etiam utilis in fructuarium actio aquæ pluviæ arcendæ danda sit, quæsitum est: et magis est ut detur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑