Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 39.3.2

DE AQUA ET AQUÆ PLUVIÆ ARCENDÆ

inscriptio Paulus libro quadragensimo nono ad edictum

D.39.3.2pr. In summa tria sunt, per quæ inferior locus superiori servit, lex, natura loci, vetustas: quæ semper pro lege habetur, minuendarum scilicet litium causa.

D.39.3.2.1 Apud Labeonem proponitur fossa vetus esse agrorum siccandorum causa nec memoriam extare, quando facta est: hanc inferior vicinus non purgabat: sic fiebat, ut ex restagnatione eius aqua fundo nostro noceret․ dicit igitur Labeo aquæ pluviæ arcendæ cum inferiore agi posse, ut aut ipse purgaret aut te pateretur in pristinum statum eam redigere.

D.39.3.2.2 Præterea si in confinio fossa sit neque purgari vicinus patiatur eam partem quæ tibi accedat, posse te magis aquæ pluviæ arcendæ Labeo ait.

D.39.3.2.3 Cassius autem scribit, si qua opera aquæ mittendæ causa publica auctoritate facta sint, in aquæ pluviæ arcendæ actionem non venire: in eademque causa esse ea, quorum memoriam vetustas excedit.

D.39.3.2.4 Apud Ateium vero relatum est eam fossam, ex qua ad inferiorem fundum aqua descendit, cogendum esse vicinum purgare, sive extet fossæ memoria sive non extet: quod et ipse puto probandum.

D.39.3.2.5 Item Varus ait: aggerem, qui in fundo vicini erat, vis aquæ deiecit, per quod effectum est, ut aqua pluvia mihi noceret․ Varus ait, si naturalis agger fuit, non posse me vicinum cogere aquæ pluviæ arcendæ actione, ut eum reponat vel reponi sinat, idemque putat et si manu factus fuit neque memoria eius exstat: quod si exstet, putat aquæ pluviæ arcendæ actione eum teneri․ Labeo autem, si manu factus sit agger, etiamsi memoria eius non exstat, agi posse ut reponatur: nam hac actione neminem cogi posse, ut vicino prosit, sed ne noceat aut interpellet facientem, quod iure facere possit. quamquam tamen deficiat aquæ pluviæ arcendæ actio, attamen opinor utilem actionem vel interdictum mihi competere adversus vicinum, si velim aggerem restituere in agro eius, qui factus mihi quidem prodesse potest, ipsi vero nihil nociturus est: hæc æquitas suggerit, etsi iure deficiamur.

D.39.3.2.6 Apud Namusam relatum est, si aqua fluens iter suum stercore obstruxerit et ex restagnatione superiori agro noceat, posse cum inferiore agi, ut sinat purgari: hanc enim actionem non tantum de operibus esse utilem manu factis, verum etiam in omnibus, quæ non secundum voluntatem sint․ Labeo contra Namusam probat: ait enim naturam agri ipsam a se mutari posse et ideo, cum per se natura agri fuerit mutata, æquo animo unumquemque ferre debere, sive melior sive deterior eius condicio facta sit․ idcirco et si terræ motu aut tempestatis magnitudine soli causa mutata sit, neminem cogi posse, ut sinat in pristinam locum condicionem redigi․ sed nos etiam in hunc casum æquitatem admisimus.

D.39.3.2.7 Idem Labeo ait, si in agro tuo aquarum concursus locum excavavit, aquæ pluviæ arcendæ actione agi non posse tecum a vicinis: plane si fossam iure factam aut cuius memoria non exstat, agi tecum posse aquæ pluviæ arcendæ, ut reficias.

D.39.3.2.8 Idem Labeo ait, cum quæritur, an memoria exstet facto opere, non diem et consulem ad liquidum exquirendum, sed sufficere, si quis sciat factum esse, hoc est, si factum esse non ambigatur: nec utique necesse esse superesse qui meminerint, verum etiam si qui audierint eos, qui memoria tenuerint.

D.39.3.2.9 Idem Labeo ait, si vicinus flumen torrentem averterit, ne aqua ad eum perveniat, et hoc modo sit effectum, ut vicino noceatur, agi cum eo aquæ pluviæ arcendæ non posse: aquam enim arcere hoc esse curare, ne influat․ quæ sententia verior est, si modo non hoc animo fecit, ut tibi noceat, sed ne sibi noceat.

D.39.3.2.10 Illud etiam verum puto, quod Ofilius scribit, si fundus tuus vicino serviat et propterea aquam recipiat, cessare aquæ pluviæ arcendæ actionem, sic tamen, si non ultra modum noceat․ cui consequens est, quod Labeo putat, si quis vicino cesserit ius ei esse aquam immittere, aquæ pluviæ arcendæ eum agere non posse.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑