Digesta Iustiniani 39.3.14
inscriptio Paulus libro quadragensimo nono ad edictum
D.39.3.14pr. Antæus ait, si is qui opus fecerit potentiori vendiderit prædium, quatenus desierit dominus esse, agendum cum eo quod vi aut clam: quod si annus præterierit, de dolo iudicium dandum.
D.39.3.14.1 Cum agitur aquæ pluviæ arcendæ, de facto quod nocet quæritur: ideoque si vitio loci pars aliqua soli subsedit, quamvis per eam causam aqua pluvia inferiori noceat, nulla competit actio․ idem fortasse dicitur, si in agro manu factum aliquid subsederit.
D.39.3.14.2 In hoc iudicium, sicut in damni infecti, futurum damnum venit, cum reliquis fere omnibus iudiciis præteritum præstetur.
D.39.3.14.3 De eo, quod ante datum est, quod vi aut clam agendum est․ de eo, quod post sententiam iudicis futurum est, damni infecti caveri oportet vel ita opus restituendum est, ut nullum periculum damni supersit.
D.39.3.14.4 De eo opere, quod post litem contestatam factum est, novo iudicio agendum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
