Digesta Iustiniani 39.3.11.3
inscriptio Paulus libro quadragesimo nono ad edictum
D.39.3.11pr. Supra iter alienum arcus aquæ ducendæ causa non iure fiet: nec is, cui iter actus debetur, pontem, qua possit ire agere, iure extruet. at si specus (non cuniculum) sub rivo aget, aqua corrumpetur, quia suffosso eo aqua manabit et rivus siccatur.
D.39.3.11.1 Cassius ait, sive ex communi fundo sive communi aqua noceat, vel unum cum uno agere posse vel unum separatim cum singulis vel separatim singulos cum uno vel singulos cum singulis․ si unus egerit et restitutio operis litisque æstimatio facta sit, ceterorum actionem evanescere: item si cum uno actum sit et si præstiterit, ceteros liberari idque, quod sociorum nomine datum sit, per arbitrum communi dividundo reciperari posse.
D.39.3.11.2 Et ex sociis non utique cum eo agendum qui opus fecerit nec minus eum quoque damnum restituere debere, qui auctor operis fuit, apud Ferocem Proculus ait: si cum uno dominorum actum sit, qui opus non fecerit, debere eum opus restituere sua impensa, quia communi dividundo actionem habet․ sed sibi magis placere patientiam dumtaxat eum præstare oportere, quia sua culpa actor id patiatur, qui non agit cum eo, a quo opus factum sit, et est iniquum eum, qui non fecit, id restituere oportere, quoniam communi dividundo agere potest: quid enim fiet, si socius eius solvendo non fuerit?
D.39.3.11.3 Officium autem iudicis inter duos accepti quale futurum sit, dubitare se Iulianus ait, si forte unius fundus fuerit cui aqua noceat, si vero in quo opus factum sit, plurium et cum uno eorum agatur: utrum et eius damni nomine, quod post litem contestatam datum sit, et operis non restituti in solidum condemnatio fieri debeat, quemadmodum, cum servi communis nomine noxali iudicio cum uno agitur, condemnatio in solidum fiet, quoniam quod præstiterit potest a socio recipere? an vero is cum quo agitur pro parte sua et damni dati et operis non restituti nomine damnandus sit, ut in actione damni infecti fiat, cum eius prædii, ex quo damnum metuatur, plures domini sint et cum uno eorum agatur? licet opus, ex quo damnum futurum sit, individuum sit et ipsæ ædes solumque earum non potest pro parte dumtaxat damnum dare, nihilo minus eum cum quo agitur pro sua parte condemnari․ magisque existimat id servandum in aquæ pluviæ arcendæ actione, quod in actione damni infecti, quia utrubique non de præterito, sed de futuro damno agitur.
D.39.3.11.4 Quod si is fundus, cui aqua pluvia nocet, plurium sit, agere quidem vel singulos posse: sed damni, quod post litem contestatam datum sit, non amplius parte sua consecuturum: item si opus restitutum non fuerit, non amplius, quam quod pro parte eorum interfuerit opus restitui, condemnationem fieri oportere.
D.39.3.11.5 Si ex privato agro in agrum communem aqua immittatur, Ofilius aut socium cum eo agere posse:
D.39.3.11.6 Trebatius existimat, si de eo opere agatur, quod manu factum sit, omnimodo restituendum id esse ab eo, cum quo agitur: si vero vi fluminis agger deletus sit aut glarea iniecta aut fossa limo repleta, tunc patientiam dumtaxat præstandam.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
