Digesta Iustiniani 39.3.1
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum
D.39.3.1pr. Si cui aqua pluvia damnum dabit, actione aquæ pluviæ arcendæ avertetur aqua․ aquam pluviam dicimus, quæ de cælo cadit atque imbre excrescit, sive per se hæc aqua cælestis noceat, ut Tubero ait, sive cum alia mixta sit.
D.39.3.1.1 Hæc autem actio locum habet in damno nondum facto, opere tamen iam facto, hoc est de eo opere, ex quo damnum timetur: totiensque locum habet, quotiens manu facto opere agro aqua nocitura est, id est cum quis manu fecerit, quo aliter flueret, quam natura soleret, si forte immittendo eam aut maiorem fecerit aut citatiorem aut vehementiorem aut si comprimendo redundare effecit․ quod si natura aqua noceret, ea actione non continentur.
D.39.3.1.2 Neratius scribit: opus, quod quis fecit, ut aquam excluderet, quæ exundante palude in agrum eius refluere solet, si ea palus aqua pluvia ampliatur eaque aqua repulsa eo opere agris vicini noceat, aquæ pluviæ actione cogetur tollere.
D.39.3.1.3 De eo opere, quod agri colendi causa aratro factum sit, Quintus Mucius ait non competere hanc actionem․ Trebatius autem non quod agri, sed quod frumenti dumtaxat quærendi causa aratro factum solum excepit.
D.39.3.1.4 Sed et fossas agrorum siccandorum causa factas Mucius ait fundi colendi causa fieri, non tamen oportere corrivandæ aquæ causa fieri: sic enim debere quem meliorem agrum suum facere, ne vicini deteriorem faciat.
D.39.3.1.5 Sed et si quis arare et serere possit etiam sine sulcis aquariis, teneri eum, si quid ex his, licet agri colendi causa videatur fecisse: quod si aliter serere non possit, nisi sulcos aquarios fecerit, non teneri․ Ofilius autem ait sulcos agri colendi causa directos ita, ut in unam pergant partem, ius esse facere.
D.39.3.1.6 Sed apud Servii auditores relatum est, si quis salicta posuerit et ob hoc aqua restagnaret, aquæ pluviæ arcendæ agi posse, si ea aqua vicino noceret.
D.39.3.1.7 Labeo etiam scribit ea, quæcumque frugum fructuumque recipiendorum causa fiunt, extra hanc esse causam neque referre, quorum fructuum percipiendorum causa id opus fiat.
D.39.3.1.8 Item Sabinus Cassius opus manu factum in hanc actionem venire aiunt, nisi si quid agri colendi causa fiat:
D.39.3.1.9 Sulcos tamen aquarios, qui elices appellantur, si quis faciat, aquæ pluviæ actione eum teneri ait.
D.39.3.1.10 Idem aiunt, si aqua naturaliter decurrat, aquæ pluviæ arcendæ actionem cessare: quod si opere facto aqua aut in superiorem partem repellitur aut in inferiorem derivatur, aquæ pluviæ arcendæ actionem competere.
D.39.3.1.11 Idem aiunt aquam pluviam in suo retinere vel superficientem ex vicini in suum derivare, dum opus in alieno non fiat, omnibus ius esse (prodesse enim sibi unusquisque, dum alii non nocet, non prohibetur) nec quemquam hoc nomine teneri.
D.39.3.1.12 Denique Marcellus scribit cum eo, qui in suo fodiens vicini fontem avertit, nihil posse agi, nec de dolo actionem: et sane non debet habere, si non animo vicino nocendi, sed suum agrum meliorem faciendi id fecit.
D.39.3.1.13 Item sciendum est hanc actionem vel superiori adversus inferiorem competere, ne aquam, quæ natura fluat, opere facto inhibeat per suum agrum decurrere, et inferiori adversus superiorem, ne aliter aquam mittat, quam fluere natura solet.
D.39.3.1.14 Huic illud etiam applicandum numquam competere hanc actionem, cum ipsius loci natura nocet: nam (ut verius quis dixerit) non aqua, sed loci natura nocet.
D.39.3.1.15 In summa puto ita demum aquæ pluviæ arcendæ locum actionem habere, si aqua pluvia vel quæ pluvia crescit noceat non naturaliter, sed opere facto, nisi si agri colendi causa id factum sit:
D.39.3.1.16 Imbre autem crescere eam aquam, quæ colorem mutat vel increscit.
D.39.3.1.17 Item sciendum est hanc actionem non alias locum habere, quam si aqua pluvia agro noceat: ceterum si ædificio vel oppido noceat, cessat actio ista, agi autem ita poterit ius non esse stillicidia flumina immittere․ et ideo Labeo et Cascellius aiunt aquæ quidem pluviæ arcendæ actionem specialem esse, de fluminibus et stillicidiis generalem et ubique agi ea licere․ itaque aqua, quæ agro nocet, per aquæ pluviæ arcendæ actionem coercebitur.
D.39.3.1.18 Nec illud quæramus, unde oriatur: nam et si publico oriens vel ex loco sacro per fundum vicini descendat isque opere facto in meum fundum eam avertat, aquæ pluviæ arcendæ teneri eum Labeo ait.
D.39.3.1.19 Cassius quoque scribit, si aqua ex ædificio urbano noceat vel agro vel ædificio rustico, agendum de fluminibus et stillicidiis.
D.39.3.1.20 Apud Labeonem autem invenio relatum, si ex agro meo aqua fluens noceat loco qui est intra continentia, hoc est ædificio, non posse me aquæ pluviæ arcendæ conveniri: quod si ex continentibus profluens in meum agrum defluat eique noceat, aquæ pluviæ arcendæ esse actionem.
D.39.3.1.21 Sicut autem opus factum, ut aqua pluvia mihi noceat, in hanc actionem venit, ita per contrarium quæritur, an posset aquæ pluviæ arcendæ agi, si vicinus opus fecerit, ne aqua, quæ alioquin decurrens agro meo proderat, huic prosit․ Ofilius igitur et Labeo putant agi non posse, etiamsi intersit mea ad me aquam pervenire: hanc enim actionem locum habere, si aqua pluvia noceat, non si non prosit.
D.39.3.1.22 Sed et si vicinus opus tollat et sublato eo aqua naturaliter ad inferiorem agrum perveniens noceat, Labeo existimat aquæ pluviæ arcendæ agi non posse: semper enim hanc esse servitutem inferiorum prædiorum, ut natura profluentem aquam excipiant․ plane si propter id opus sublatum vehementior aqua profluat vel corrivetur, aquæ pluviæ arcendæ actione agi posse etiam Labeo confitetur.
D.39.3.1.23 Denique ait condicionibus agrorum quasdam leges esse dictas, ut, quibus agris magna sint flumina, liceat mihi, scilicet in agro tuo, aggeres vel fossas habere: si tamen lex non sit agro dicta, agri naturam esse servandam et semper inferiorem superiori servire atque hoc incommodum naturaliter pati inferiorem agrum a superiore compensareque debere cum alio commodo: sicut enim omnis pinguitudo terræ ad eum decurrit, ita etiam aquæ incommodum ad eum defluere. si tamen lex agri non inveniatur, vetustatem vicem legis tenere. sane enim et in servitutibus hoc idem sequimur, ut, ubi servitus non invenitur imposita, qui diu usus est servitute neque vi neque precario neque clam, habuisse longa consuetudine velut iure impositam servitutem videatur․ non ergo cogemus vicinum aggeres munire, sed nos in eius agro muniemus: eritque ista quasi servitus, in quam rem utilem actionem habemus vel interdictum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
