Digesta Iustiniani 39.2.9
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum
D.39.2.9pr. Hoc amplius Iulianus posse dici compellendum eum, ut etiam de præterito damno caveret: quod enim re integra custoditur, hoc non inique etiam post ruinam ædium præstabitur․ integra autem re unusquisque cogitur aut de damno infecto cavere, aut ædibus carere quas non defendit․ denique, inquit, si quis propter angustias temporis aut quia rei publicæ causa aberat non potuerit damni infecti stipulari, non inique prætorem curaturum, ut dominus vitiosarum ædium aut damnum sarciat aut ædibus careat․ sententiam Iuliani utilitas comprobat.
D.39.2.9.1 De his autem, quæ vi fluminis importata sunt, an interdictum dari possit, quæritur․ Trebatius refert, cum Tiberis abundasset et res multas multorum in aliena ædificia detulisset, interdictum a prætore datum, ne vis fieret dominis, quo minus sua tollerent auferrent, si modo damni infecti repromitterent.
D.39.2.9.2 Alfenus quoque scribit, si ex fundo tuo crusta lapsa sit in meum fundum eamque petas, dandum in te iudicium de damno iam facto, idque Labeo probat: nam arbitrio iudicis, apud quem res prolapsæ petentur, damnum, quod ante sensi, non contineri, nec aliter dandam actionem, quam ut omnia tollantur, quæ sunt prolapsa․ ita demum autem crustam vindicari posse idem Alfenus ait, si non coaluerit nec unitatem cum terra mea fecerit․ nec arbor potest vindicari a te, quæ translata in agrum meum cum terra mea coaluit․ sed nec ego potero tecum agere ius tibi non esse ita crustam habere, si iam cum terra mea coaluit, quia mea facta est.
D.39.2.9.3 Neratius autem scribit, si ratis in agrum meum vi fluminis delata sit, non aliter tibi potestatem tollendi faciendam, quam si de præterito quoque damno mihi cavisses.
D.39.2.9.4 Quæsitum est, si solum sit alterius, superficies alterius, superficiarius utrum repromittere damni infecti an satisdare debeat. et Iulianus scribit, quotiens superficiaria insula vitiosa est, dominum et de soli et de ædificii vitio repromittere aut eum, ad quem superficies pertinet, de utroque satisdare: quod si uterque cesset, vicinum in possessionem mittendum.
D.39.2.9.5 Celsus certe scribit, si ædium tuarum usus fructus Titiæ est, damni infecti aut dominum repromittere aut Titiam satisdare debere․ quod si in possessionem missus fuerit is, cui damni infecti cavendum fuit, Titiam uti frui prohibebit․ idem ait eum quoque fructuarium, qui non reficit, a domino uti frui prohibendum: ergo et si de damno infecto non cavet dominusque compulsus est repromittere, prohiberi debet frui.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
