Digesta Iustiniani 39.2.7
inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum
D.39.2.7pr. Prætor ait: ‘damni infecti suo nomine promitti, alieno satisdari iubebo ei, qui iuraverit non calumniæ causa id se postulare eumve cuius nomine aget postulaturum fuisse, in eam diem, quam causa cognita statuero․ si controversia erit, dominus sit nec ne qui cavebit, sub exceptione satisdari iubebo․ de eo opere, quod in flumine publico ripave eius fiet, in annos decem satisdari iubebo. eum, cui ita non cavebitur, in possessionem eius rei, cuius nomine ut caveatur postulabitur, ire et, cum iusta causa esse videbitur, etiam possidere iubebo․ in eum, qui neque caverit neque in possessione esse neque possidere passus erit, iudicium dabo, ut tantum præstet, quantum præstare eum oporteret, si de ea re ex decreto meo eiusve, cuius de ea re iurisdictio fuit quæ mea est, cautum fuisset․ eius rei nomine, in cuius possessionem misero, si ab eo, qui in possessione erit, damni infecti nomine satisdabitur, eum, cui non satisdabitur, simul in possessione esse iubebo’.
D.39.2.7.1 Hoc edictum prospicit damno nondum facto, cum ceteræ actiones ad damna, quæ contigerunt, sarcienda pertineant, ut in legis Aquiliæ actione et aliis․ de damno vero facto nihil edicto cavetur: cum enim animalia, quæ noxam commiserunt, non ultra nos solent onerare, quam ut noxæ ea dedamus, multo magis ea, quæ anima carent, ultra nos non deberent onerare, præsertim cum res quidem animales, quæ damnum dederint, ipsæ extent, ædes autem, si ruina sua damnum dederunt, desierint extare.
D.39.2.7.2 Unde quæritur, si ante, quam caveretur, ædes deciderunt neque dominus rudera velit egerere eaque derelinquat, an sit aliqua adversus eum actio․ et Iulianus consultus, si prius, quam damni infecti stipulatio interponeretur, ædes vitiosæ corruissent, quid facere deberet is, in cuius ædes rudera decidissent, ut damnum sarciretur, respondit, si dominus ædium, quæ ruerunt, vellet tollere, non aliter permittendum, quam ut omnia, id est et quæ inutilia essent, auferret, nec solum de futuro, sed et de præterito damno cavere eum debere: quod si dominus ædium, quæ deciderunt, nihil facit, interdictum reddendum ei, in cuius ædes rudera decidissent, per quod vicinus compelletur aut tollere aut totas ædes pro derelicto habere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
