Digesta Iustiniani 39.2.5.2
inscriptio Paulus libro primo ad edictum
D.39.2.5pr. Prætoris officium est, ut missus in possessionem etiam eam per longi temporis spatium in suum dominium capere possit.
D.39.2.5.1 Si plures sint domini, qui cavere debent, et aliquis non caveat, in portionem eius mittetur․ et contra si aliquot sint, qui caveri sibi desiderant, et alius pretiosiores, alius viliores habeat ædes, sive unius domus plures habeant dispares partes: tamen non magnitudine dominii quisque, sed æqualiter mittentur omnes in possessionem.
D.39.2.5.2 Si et dominus proprietatis et fructuarius desideret sibi caveri damni infecti, uterque audiendus est: nec enim iniuriam sentiet promissor, non plus cuique præstaturus, quam quod eius intersit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
