Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 39.2.44

DE DAMNO INFECTO ET DE SUGGRUNDIS ET PROIECTIONIBUS

inscriptio Africanus libro nono quæstionum

D.39.2.44pr. Cum postulassem, ut mihi damni infecti promitteres, noluisti et priusquam prætor adiretur, ædes tuæ corruerunt et damnum mihi dederunt: potius esse ait, ut nihil novi prætor constituere debeat et mea culpa damnum sim passus, qui tardius experiri coeperim․ at si cum prætor ut promitteres decrevisset et te non promittente ire me in possessionem iussisset et prius, quam eo venissem, corruerunt, perinde omnia servanda esse existimavit, atque si posteaquam in possessionem venissem damnum datum esset.

D.39.2.44.1 Damni infecti nomine in possessionem missus possidendo dominium cepit, deinde creditor eas ædes pignori sibi obligatas persequi vult․ non sine ratione dicetur, nisi impensas, quas in refectionem fecerim, mihi præstare sit paratus, inhibendam adversus me persecutionem․ cur ergo non emptori quoque id tribuendum est, si forte quis insulam pigneratam emerit? non recte hæc inter se comparabuntur, quando is qui emit sua voluntate negotium gerat ideoque diligentius a venditore sibi cavere et possit et debeat: quod non æque et de eo, cui damni infecti non promittatur, dici potest.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑