Digesta Iustiniani 39.2.43
inscriptio Alfenus Varus libro secundo digestorum
D.39.2.43pr. Damni infecti quidam vicino repromiserat: ex eius ædificio tegulæ vento deiectæ ceciderant in vicini tegulas easque fregerant: quæsitum est, an aliquid præstari oportet․ respondit, si vitio ædificii et infirmitate factum esset, debere præstari: sed si tanta vis venti fuisset, ut quamvis firma ædificia convelleret, non debere․ et quod in stipulatione est ‘sive quid ibi ruet’, non videri sibi ruere, quod aut vento aut omnino aliqua vi extrinsecus admota caderet, sed quod ipsum per se concideret.
D.39.2.43.1 Cum parietem communem ædificare quis cum vicino vellet, priusquam veterem demoliret, damni infecti vicino repromisit adeoque restipulatus est: posteaquam paries sublatus esset et habitatores ex vicinis cenaculis emigrassent, vicinus ab eo mercedem, quam habitatores non redderent, petere vult: quæsitum est, an recte petet․ respondit non oportuisse eos, cum communem parietem ædificarent, inter se repromittere neque ullo modo alterum ab altero cogi potuisse: sed si maxime repromitterent, tamen non oportuisse amplius quam partis dimidiæ, quo amplius ne extrario quidem quisquam, cum parietem communem ædificaret, repromittere deberet․ sed quoniam iam in totum repromisissent, omne, quod detrimenti ex mercede vicinus fecisset, præstaturum.
D.39.2.43.2 Idem consulebat, possetne, quod ob eam rem dedisset, rursus repetere, quoniam restipulatus esset a vicino, si quid ob eam rem, quod ibi ædificatum esset, sibi damnum datum esset, id reddi, cum et ipsam hanc pecuniam, quam daret, propter illud opus perderet․ respondit non posse propterea, quia non operis vitio, sed ex stipulatione id amitteret.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
