Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 39.2.40.pr

DE DAMNO INFECTO ET DE SUGGRUNDIS ET PROIECTIONIBUS

inscriptio Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum

D.39.2.40pr. Ex damni infecti stipulatione non oportet infinitam vel inmoderatam æstimationem fieri, ut puta ob tectoria et ob picturas: licet enim in hæc magna erogatio facta est, attamen ex damni infecti stipulatione moderatam æstimationem faciendam, quia honestus modus servandus est, non immoderata cuiusque luxuria subsequenda.

D.39.2.40.1 Quotiens communis parietis vitio quid accidit, socius socio nihil præstare debet, cum communis rei vitio contigerit․ quod si, quia alter eum presserat vel oneraverat, idcirco damnum contigit, consequens est dicere detrimentum hoc, quod beneficio eius contingit, ipsum sarcire debere․ quod si æqualiter utriusque oneribus pressus decidit, rectissime Sabinus scripsit, parem utriusque causam esse․ sed si alter plures vel pretiosiores res amiserit, melius est dicere, quia ambo onera imposuerunt, neutri adversus alterum competere actionem.

D.39.2.40.2 Quotiens ex damni infecti plures agunt: quia in eadem re damnum passi sunt, id est in ædibus, non debet unusquisque eorum in solidum agere, sed in partem experiri: neque enim damnum, quod pluribus datum est, unicuique in solidum datum est, sed in partem datum esse videtur․ et ideo unicuique in partem competere actionem Iulianus scripsit.

D.39.2.40.3 Item si plurium sint ædes, quæ damnosæ imminent, utrum adversus unumquemque dominorum in solidum competit an in partem? et scripsit Iulianus, quod et Sabinus probat, pro dominicis partibus conveniri eos oportere.

D.39.2.40.4 Si plures domini sint ædium, qui damni infecti sibi prospicere volunt, nec quisquam eis damni infecti caveat, mittendi omnes in possessionem erunt et quidem æqualibus partibus, quamvis diversas portiones dominii habuerint: et ita Pomponius scribit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑