Digesta Iustiniani 39.2.4
inscriptio Ulpianus libro primo ad edictum
D.39.2.4pr. Dies cautioni præstitutus si finietur, prætoris vel præsidis officium erit ex causa vel reum notare vel protelare eum et, si hoc localem exigit inquisitionem, ad magistratus municipales hoc remittere.
D.39.2.4.1 Si intra diem a prætore constituendum non caveatur, in possessionem eius rei mittendus est․ ‘eius rei’ sic accipe, sive tota res sit sive pars sit rei.
D.39.2.4.2 An tamen is, qui non admittit, etiam pignoribus a magistratibus coerceatur? non puto, sed in factum actione tenebitur: nam et si a prætore missus non admittatur, eadem actione utendum est.
D.39.2.4.3 Duas ergo res magistratibus municipalibus prætor vel præses iniunxit, cautionem et possessionem, cetera suæ iurisdictioni reservavit.
D.39.2.4.4 Si forte duretur non caveri, ut possidere liceat (quod causa cognita fieri solet) non duumviros, sed prætorem vel præsidem permissuros: item ut ex causa decedatur de possessione.
D.39.2.4.5 Prætor ait: ‘dum ei, qui aberit, prius domum denuntiari iubeam’. abesse autem videtur et qui in iure non est: quod et Pomponius probat: verecunde autem prætorem denuntiari iubere, non extrahi de domo sua․ sed ‘domum, in quam degit, denuntiari’ sic accipere debemus, ut et si in aliena domo habitet, ibi ei denuntietur․ quod si nec habitationem habeat, ad ipsum prædium erit denuntiandum vel procuratori eius vel certe inquilinis.
D.39.2.4.6 Totiens autem prætorem exigere denuntiationem intellegendum est, si sit cui denuntietur: ceterum si non sit, veluti quod hereditaria insula est nec dum hereditas adita, vel si heres non exstet nec inhabitetur, cessat hæc pars edicti․ est tamen tutius libellum ad ipsas ædes proponere: fieri enim potest, ut ita monitus defensor existat.
D.39.2.4.7 In eum, qui quid eorum quæ supra scripta sunt non curaverit, quanti ea res est, cuius damni infecti nomine cautum non erit, iudicium datur: quod non ad quantitatem refertur, sed ad id quod interest, et ad utilitatem venit, non ad poenam.
D.39.2.4.8 Hoc autem iudicium certam condicionem habet, si postulatum est: ceterum qui non postulavit, experiri non potest․ postulare autem proprie hoc dicimus pro tribunali petere, non alibi.
D.39.2.4.9 Si tam vicinum urbi municipium sit, ut magistratu se non interponente potuerit prætor vel præses adiri, potest dici cessare hanc actionem adversus magistratus, quasi nihil intersit, cum in tua potestate fuerit a prætore vel præside desiderare in possessionem mitti.
D.39.2.4.10 Hæc autem actio cum rei habeat persecutionem, et heredi et in heredem et perpetuo dabitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
