Digesta Iustiniani 39.2.39
inscriptio Pomponius libro vicensimo primo ad Sabinum
D.39.2.39pr. Inter quos paries communis est, ædificiorum nomine, quæ quisque propria habet, stipulari damni infecti solent: sed tunc ea cautio necessaria est, cum aut alter solus ædificat et vitium ex opere futurum est, aut alter pretiosiora ædificia habet et plus damni sensurus sit decidente pariete: alioquin si æquale periculum est, quantum quis vicino præstat, tantum ab eo consequitur.
D.39.2.39.1 Si domus in controversia sit, dicendum est damni infecti onus possessoris esse, cum id quod præstiterit imputare domino prædii possit: quod si non caveat, possessionem ad petitorem, qui caveri damni infecti sibi velit, transferant: nam iniquum est stipulatorem compelli relicto prædio, ex quo damnum vereatur, dominum quærere.
D.39.2.39.2 Damni infecti stipulatio latius patet․ et ideo et ei, qui superficiariam insulam habet, utilis est ea stipulatio, si quid in superficie damnum datum fuerit, et nihilo minus et soli domino utilis est, si solo damnum datum fuerit, ut tota superficies tolleretur: fraudabitur enim dominus soli in pensione percipienda.
D.39.2.39.3 Alieno nomine stipulari ita licet, ut quod damnum domino datum sit, comprehendatur: cavere autem debebit is qui stipulabitur dominum ratam rem habiturum exceptioque procuratoria stipulationi inserenda erit, sicut in stipulatione legatorum: quod si ei non cavebitur, mittendus est in possessionem procurator omnimodo, ut ei exceptio procuratoria non noceat.
D.39.2.39.4 In æstimando novo pariete ratio haberi debet eius impensæ, quæ modum probabilem non excedit in vetere eius cultus, non qui non adgravet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
