Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 39.2.38

DE DAMNO INFECTO ET DE SUGGRUNDIS ET PROIECTIONIBUS

inscriptio Paulus libro decimo ad Sabinum

D.39.2.38pr. Emptor ædium ante traditam sibi possessionem ideo inutiliter stipulatur, quia venditor omnem diligentiam ei præstare debet․ tunc certe utiliter stipulatur, cum omnis culpa a venditore aberit, veluti si precario emptori in his ædibus esse permisit custodiamque ei afuturus tradidit.

D.39.2.38.1 Si agri nomine non caveatur, in eam partem agri mittendum est, ex qua periculum timeatur: eiusque rei ratio hæc est, quod in ædificiis partes quoque reliquæ a vitiosa parte traherentur, at in agris non idem est․ sed dicendum est, ut in domibus quoque maioribus interdum causa cognita prætor statuere debeat, in cuius partis possessionem is, cui non caveatur, mitti debeat.

D.39.2.38.2 Deducto veteris parietis pretio, si quid amplius sit, æstimari debet, et si quid ex veteri in novum coniectum sit, deduci ex æstimatione oportet.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑