Digesta Iustiniani 39.2.32
inscriptio Gaius libro vicensimo octavo ad edictum provinciale
D.39.2.32 Si ædibus meis proximæ sint ædes meæ et tuæ, quæritur, an, si hæ vitium mihi faciant, cavere mihi debeas pro damno propriarum mearum ædium, scilicet pro qua parte dominus existes․ et hoc plerisque placet: sed movet me, quod ipse meas ædes reficere possim et impensas pro socio aut communi dividundo iudicio pro parte consequi․ nam et si unas ædes communes tecum habui eæque vitium faciant et circa refectionem earum cessare videaris, nostri præceptores negant cavere te debere, quia ipse reficere possim recepturus pro parte, quod impenderim, iudicio societatis aut communi dividundo: ideo et interpositam cautionem minus utilem futuram, quia alia ratione damnum mihi posset sarciri․ et est plane nostrorum præceptorum hæc sententia, ut credamus inutilem esse damni infecti stipulationem, quo casu damnum alia actione sarciri possit: quod et in superiore casu intellegendum est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
