Digesta Iustiniani 39.2.30
inscriptio Ulpianus libro octogensimo primo ad edictum
D.39.2.30pr. Damni infecti stipulatio pertinet etiam, si quid eius operis, quod in fundo meo aquæ ducendæ causa fit, vitio damnum mihi contigerit: solet enim opus in alieno fieri, cum iure servitutis, quam quis habet alieno agro impositam, opus in alieno faciat.
D.39.2.30.1 Utrum autem de hoc opere promittere an satisdare debeat, videamus. movet, quod in alieno facit: qui autem de alieno cavet, satisdare debet, qui de suo, repromittere․ unde Labeo putabat eum, qui modulorum aut rivi faciendi causa opus faceret, etiam satisdare debere, quia in alieno solo faceret․ sed cum de opere, quod faciet, exigatur stipulatio, consequens erit dicere sufficere repromissionem: quodam modo enim de re sua cavet.
D.39.2.30.2 Quod dictum est ‘aquæ ducendæ causa’, exempli gratia scriptum est: ceterum ad omnia opera stipulatio accommodabitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
