Digesta Iustiniani 39.2.28
inscriptio Ulpianus libro octogensimo primo ad edictum
D.39.2.28 In hac stipulatione venit, quanti ea res erit․ et ideo Cassius scribit eum, qui damni infecti stipulatus est, si propter metum ruinæ ea ædificia, quorum nomine sibi cavit, fulsit, impensas eius rei ex stipulatu consequi posse: idemque iuris esse, cum propter vitium communis parietis qui cavit sibi damni infecti, onerum eorum relevandorum gratia, quæ in parietem incumbunt, ædificia sua fulsit․ in eadem causa est detrimentum quoque propter emigrationem inquilinorum, quod ex iusto metu factum est․ Aristo autem non male adicit, sicuti hic exigit Cassius, ut si iustus metus migrandi causam præbuerit, ita in eius personam qui fulsit eadem Cassium dicere debuisse, si iusto metu ruinæ fulcire coactus est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
