Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 39.2.24

DE DAMNO INFECTO ET DE SUGGRUNDIS ET PROIECTIONIBUS

inscriptio Ulpianus libro octogensimo primo ad edictum

D.39.2.24pr. Fluminum publicorum communis est usus, sicuti viarum publicarum et litorum․ in his igitur publice licet cuilibet ædificare et destruere, dum tamen hoc sine incommodo cuiusquam fiat․ propter quod operis dumtaxat nomine cum satisdatione cavetur, de vitio loci nihil cavetur, hoc est operis, quod quis facit․ ceterum si ex loci vitio damnum timeatur, minime dicendum est damni infecti stipulationem interponi oportere: quis enim dubitat neminem esse, a quo stipuletur, cum nemine nihil faciente locus ipse publicus damnum inferat sui natura?

D.39.2.24.1 Ad ea igitur opera stipulatio pertinet, quæcumque privatim fiant. quid ergo, si publice opus fiat, de vitio eius quid faciemus? et plane vel princeps adeundus est vel, si in provincia fiat, præses provinciæ․ sed quod dictum est ‘operis vitio’, sic accipiendum est, etiam si proponas non tantum tempore, quo opus fit, sed etiam si postea contingat: quid enim si ideo, quia male ædificatum erat, corruit?

D.39.2.24.1a Adicitur in hac stipulatione et heredum nomen vel successorum eorumque, ad quos ea res pertinet․ successores autem non solum qui in universa bona succedunt, sed et hi, qui in rei tantum dominium successerint, his verbis continentur.

D.39.2.24.2 Sed ut ne quid ædium loci operisve vitio damnum factum sit, stipulatio interponitur de eo sine satisdatione: quæ non solum ad totas ædes, sed etiam ad partem ædium pertinet․ vitium autem ædium et loci esse Labeo ait, quod accidens extrinsecus infirmiores eas facit: denique nemo dixit palustris loci vel harenosi nomine quasi vitiosi committi stipulationem, quia naturale vitium est: et ideo nec ea stipulatio interponitur neque interposita committetur.

D.39.2.24.3 Hæc stipulatio utrum id solum damnum contineat, quod iniuria fit, an vero omne damnum, quod extrinsecus contingat? et Labeo quidem scribit de damno dato non posse agi, si quid forte terræ motu aut vi fluminis aliove quo casu fortuito acciderit.

D.39.2.24.4 Servius quoque putat, si ex ædibus promissoris vento tegulæ deiectæ damnum vicino dederint, ita eum teneri, si ædificii vitio id acciderit, non si violentia ventorum vel qua alia ratione, quæ vim habet divinam․ Labeo et rationem adicit, quo, si hoc non admittatur, iniquum erit: quo enim tam firmum ædificium est, ut fluminis aut maris aut tempestatis aut ruinæ incendii aut terræ motus vim sustinere possit?

D.39.2.24.5 Idem Servius putat, si controversia aquæ insulam subverterit, deinde stipulatoris ædificia ceciderint, nihil eum ex stipulatu consecuturum, quia id nec operis nec loci vitio factum est․ si autem aqua vitiet fundamenta et sic ædificium ruisset, committi stipulationem ait: multum enim interesse, quod erat alioquin firmum, vi fluminis lapsum sit protinus, an vero ante sit vitiatum, deinde sic deciderit․ et ita Labeo probat: etenim multum interesse, quod ad Aquiliam pertinet, sanum quis hominem occidat an vero factum inbecilliorem.

D.39.2.24.6 Quamquam autem stipulatio committitur, cum vitio operis damnum factum sit, tamen, si opus factum est ab eo, quem promissor prohibere non potuit, stipulatio non committetur․ plane si prohibere potuit, committetur․ sed si quis promissoris nomine fecerit vel eius pro quo promissum est aut alius, qui prohiberi potuerit, stipulatio ista committetur.

D.39.2.24.7 Præterea si furni nomine damni infecti fuerit cautum, deinde furnarii culpa damnum datum fuerit, non venire in hanc stipulationem plerisque videtur.

D.39.2.24.8 Cassius quoque scribit, quod contra ea damnum datum est, cui nulla ope occurri poterit, stipulationem non tenere.

D.39.2.24.9 Item apud Vivianum relatum est, si ex agro vicini arbores vi tempestatis confractæ in meum agrum deciderint eoque facto vitibus meis vel segetibus nocent vel ædificia demoliunt, stipulationem istam, in qua hæc comprehenduntur ‘si quid arborum locive vitio acciderit’, non esse utilem, quia non arborum vitio, sed vi ventorum damnum mihi datum est․ plane si vetustate arborum hoc fiebat, possumus dicere vitio arborum damnum mihi dari.

D.39.2.24.10 Idem ait, si damni infecti ædium mearum nomine tibi promisero, deinde hæ ædes vi tempestatis in tua ædificia deciderint eaque diruerint, nihil ex ea stipulatione præstari, quia nullum damnum vitio mearum ædium tibi contingit: nisi forte ita vitiosæ meæ ædes fuerint, ut qualibet vel minima tempestate ruerint․ hæc omnia vera sunt.

D.39.2.24.11 Sed et quod Labeo putat verum est, referre, utrum impulsu fluminis ruit ædificium an deterius ante factum postea ceciderit.

D.39.2.24.12 Item videamus, quando damnum dari videatur: stipulatio enim hoc continet, quod vitio ædium loci operis damnum fit․ ut puta in domo mea puteum aperio, quo aperto venæ putei præcisæ sunt: an tenear? ait Trebatius non teneri me damni infecti: neque enim existimari operis mei vitio damnum tibi dari in ea re, in qua iure meo usus sum․ si tamen tam alte fodiam in meo, ut paries tuus stare non possit, damni infecti stipulatio committetur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑