Digesta Iustiniani 39.2.22
inscriptio Paulus libro decimo ad Plautium
D.39.2.22pr. Si proprietarius de damno infecto repromisisset vel forte aliquid præstitisset aut contra fructuarius aliquid præstitit, iniquum est alterum sine damno uti ædibus aut ædes habere․ et si optulerit proprietarius aliquid, non est fructuario permittendum uti, nisi contulerit: idemque fructuario præstandum est, ut proprietarius cogatur ei conferre․ ergo et solum retinebit fructuarius, si ædes ceciderint, donec præstetur ei damnum, ut, quod haberet vicinus missus in possessionem, id fructuarius habeat, qui damnum vicino sarciit․ eadem erunt et si minimum damnum detur.
D.39.2.22.1 Plautius ․ Si ab eo, quem dominum esse negarem, vellem sub hac exceptione ‘si dominus non esset’ satisdari, ab eo vero, quem dominum esse dicerem, pure repromitti, constitit non debere me impetrare, sed debere me eligere, a quo velim mihi caveri.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
