Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 39.2.18

DE DAMNO INFECTO ET DE SUGGRUNDIS ET PROIECTIONIBUS

inscriptio Paulus libro quadragensimo octavo ad edictum

D.39.2.18pr. Damni infecti stipulatio competit non tantum ei, cuius in bonis res est, sed etiam cuius periculo res est.

D.39.2.18.1 Quod opere facto consecutus sit dominii capione promissor, non teneri eum eo nomine Pomponius ait, quia nec loci nec operis vitio, sed publico iure id consecutus sit.

D.39.2.18.2 Ei, cuius usus fructus ædium est, de vitio earundem ædium caveri non oportet, etsi alias vicinas habeat, quia reficiendi habet facultatem: nam qui viri boni arbitratu uti deberet, reficiendi quoque potestatem consequitur․ ergo nec proprietarius audiri debet, si velit sibi caveri a fructuario ædium nomine, quas vicinas fructuario habeat, quia habet cum fructuario actionem, ut viri boni arbitratu is fruatur.

D.39.2.18.3 Sed inquilino meo, si vicinas ædes habeat, cavere debebo damni infecti propter eas ædes.

D.39.2.18.4 Ei, qui in conducto solo superficiem imposuit, dominus soli, quod vitio soli damnum futurum sit, cavere non debebit nec soli domino superficiarius, quia invicem ex conducto et locato habent actiones: in quas tamen actiones ultra culpam nihil venit․ plus autem in stipulationem venit damni infecti, quod quidem vitium eius esse dicitur.

D.39.2.18.5 Si is, qui unas ædes habebat, stipulatus fuerit, deinde vicinas comparaverit, an earum quoque nomine, quas post interpositam stipulationem comparasset, promissorem obligaret, quæsitum est. Iulianus scribit videndum, ne earum dumtaxat nomine cautum habeat, de quibus inter eum et promissorem initio actum fuerit․ cui consequens videri posse, ut et, cum ædium communium nomine duo socii stipulentur, de eo dumtaxat damno caveri videatur, quod in parte ædium cuique socio datum fuerit․ sive ergo redemerit alteram partem quis ex his sive adiudicata fuerit, non augeri promissionis obligationem․ Pomponius relata Iuliani scriptura dicit non se improbare.

D.39.2.18.6 Si autem res aliquas post stipulationem interpositam in domo habere coeperit stipulator, quæ ex ruina vicinarum ædium perierint, agere ex stipulatu potest, licet tunc, cum stipularetur, hæ res non fuerint.

D.39.2.18.7 Emptor prædii si ante traditionem stipulatus sit, cautum habebit de eo damno, quod post traditionem factum erit.

D.39.2.18.8 Venditorem autem ædium prius, quam possessionem tradat, stipulari oportet, quia huius quoque rei culpam præstat.

D.39.2.18.9 Sed quid fiet, si venditor sine culpa stipulari non potuerit et ob hoc emptor stipulatus fuerit? nonne damnum patitur? an hoc damnum in aliena re acciderit, revolvitur autem ad emptorem, quia actionem ex empto non habet? sed nihil in hac causa proficit stipulatio, nisi in id, quod post traditionem accidit, quia, dum venditoris custodia est, is stipulari debet omnemque diligentiam emptori præstare: et quod alia actione quæri potest, id in stipulationem damni infecti omnino non deducitur.

D.39.2.18.10 Sed si venditor interposuerit stipulationem, etiam id damnum continebit, quod post traditionem emptori contigerit․ quod esse inquissimum Aristo ait, quoniam, si emptor quoque damni infecti stipulatus esset, duobus promissor eiusdem nomine obligaretur: nisi forte id contra se habeat, quia in hoc fit stipulatio, quanti ea res erit: ut possit videri nihil interesse iam venditoris.

D.39.2.18.11 Stipulatione damni infecti interposita Sabini sententia vera est existimantis, ut, si, dum ædificatur intra diem stipulationi comprehensum, supra parietem meum domus deciderit eumque vitiaverit, licet post diem stipulationis paries decidat, possim agere, quia damnum iam tunc acceperim, cum paries vitiosus factus sit․ nec quicquam obstare, quo minus etiam antequam decidat agi possit: et, si ita concussus sit paries, ut nulla ratione recipi possit ideoque deponendus est, non minoris litem æstimandam, quam si decidisset.

D.39.2.18.12 Si vicinas ædes habeamus et invicem desideremus damni infecti caveri, nihil obstabit, quo minus et ego in tuarum ædium possessionem mittar et tu in mearum.

D.39.2.18.13 Si pupillus prohibuit iri in possessionem damni infecti, placet in eum non iniuste competere hanc in factum actionem.

D.39.2.18.14 Si mandatu meo alius prohibuerit, in me hæc actio competit.

D.39.2.18.15 Non solum autem eum punit prætor, qui in possessione esse, sed etiam eum, qui possidere passus non fuerit, cum alioquin, si is, qui iussu prætoris coeperat possidere et possidendo dominium capere, aut non admissus aut eiectus inde fuerit, utile interdictum unde vi vel Publicianam actionem habere potest․ sed si in factum actione egerit, his actionibus experiri non potest, cum prætor id agat, ne damnum faciat actor, non ut in lucro versetur.

D.39.2.18.16 Si procurator meus damni infecti stipulatus sit, causa cognita mihi ex ea stipulatione actio competit.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑