Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 39.2.15.33

DE DAMNO INFECTO ET DE SUGGRUNDIS ET PROIECTIONIBUS

inscriptio Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum

D.39.2.15pr. Si finita sit dies statuta in cautione, iterum arbitratu prætoris ex integro erit cavendum.

D.39.2.15.1 Si vero sine adiectione diei stipulatio fuerit interposita, si quidem ex conventione, quandoque fuerit commissa, ex stipulatu agitur, si vero per errorem, magis est illud dicendum finito die, in quem alioquin caveri solet, desiderandum esse a prætore, ut liberetur.

D.39.2.15.2 Deinde ait prætor: ‘de eo opere, quod in flumine publico ripave eius fiet, in annos decem satisdari iubebo’․ hic exigitur satisdatio et tempus stipulationi præstituit idcirco, quia in publico fit: cum autem in alieno fiat, satisdationem prætor iniungit.

D.39.2.15.3 Notandum, quod non etiam de loci vitio, sed de operis tantum cavetur, quamvis, si in privato fiat, et de loci et de operis vitio caveatur: sed cum locus publicus sit, non erat necesse ibidem opus facienti de alio vitio quam operis satisdare damni infecti.

D.39.2.15.4 Si quid igitur damni intra decem annos acciderit, id stipulatione continetur.

D.39.2.15.5 Et quod ait prætor ‘de eo opere’, sic accipe de eo damno, quod ex opere fiet.

D.39.2.15.6 Si quid in via publica fiat, quia in alieno fit, satisdandum est.

D.39.2.15.7 Sed prætor causa cognita tempus pro condicione operis determinabit.

D.39.2.15.8 Sive autem quis muniat viam sive quid aliud in via publica faciat, debebit cautio locum habere, ne per hoc damno privati contingantur.

D.39.2.15.9 De ceteris locis publicis nihil specialiter cavetur, verum ex generali sermone, quasi in alieno fiat, satisdari debebit damni infecti.

D.39.2.15.10 Si publicus locus publice reficiatur, rectissime Labeo scribit, eoque iure utimur, de damno infecto non esse cavendum, si quid vitio loci aut operis fiat: certe legem dandam operis talem, ne quid noceat vicinis damnive detur.

D.39.2.15.11 Ex hoc edicto si non caveatur, mittitur in possessionem a prætore in eam partem, quæ ruinosa esse videtur.

D.39.2.15.12 An vero in totas ædes missio locum habeat, videamus․ et extat Sabini sententia in totas ædes mittendum: alioquin si ex superficie, inquit, damnum timeatur, non habebit res exitum, nec profuturum in possessionem eius rei mitti, quam quis possidere non possit aut ei non expediat: et verior est Sabini sententia.

D.39.2.15.13 Sed si in plures partes divisa domus sit, utrum in partem an in totam domum possidendam mitti quis debeat, videamus․ si tam ampla domus sit, ut et spatia inter vitiosam partem intercedant et eam quæ vitium non facit, dicendum in eam solam partem mitti: si vero unita sit contextu ædificiorum, in totam․ itaque et in spatiosis domibus melius dicetur in eam partem domus mittendum, quæ vitiosæ parti unita est․ ceterum si modica portiuncula ædium amplissimarum vitium faceret, quale erat dicere totas ædes iubendum possidere eum, cui damni infecti non caveretur, cum sint amplissimæ?

D.39.2.15.14 Item quid dicemus, si insula adiacens domui vitium faciat, utrum in insulæ possessionem an vero in totius domus possessionem mittendum sit? et magis est, ut non in domus possessionem, sed in insulæ mittatur.

D.39.2.15.15 Si plures sunt, qui postulent ut caveatur, omnes mitti in possessionem solent․ idemque Labeo probat et si prius quis in possessionem missus sit et alius mitti desideret: nam non spectabimus ordinem, sed habebunt ambo possessionem․ quod si iam prior possidere iussus sit et alius damni infecti caveri desideret, tunc nisi cavetur, mittetur in possessionem posterior.

D.39.2.15.16 Iulianus scribit eum, qui in possessionem damni infecti nomine mittitur, non prius incipere per longum tempus dominium capere, quam secundo decreto a prætore dominus constituatur.

D.39.2.15.17 Si ante hoc decretum alius quoque in possessionem missus fuerit, æqualiter ambo ædium fiunt domini, scilicet cum iussi fuerint possidere․ si vero iam constituto domino eo, qui primus in possessionem missus est, Titius damni infecti sibi caveri desiderabit, cessante primo cavere solus Titius erit in possessione.

D.39.2.15.18 Cum autem plures mittuntur in possessionem, æqualiter mittuntur, non pro rata damni, quod unumquemque contingeret, et merito: nam et cum unus mittitur, non pro portione damni mittitur, sed in totum: cum igitur plures mittuntur, æqualiter omnes quasi in totum missi concursu partes habebunt.

D.39.2.15.19 Sed si quis eorum missus in possessionem sumptum fecerit, deinde iubeatur possidere, an sumptum consequi possit is qui fecit et quo iudicio? et placet communi dividundo iudicio consequi eum posse.

D.39.2.15.20 Si quis autem in possessionem missus, nondum possidere iussus sit, an dominus decedere possessione debeat, videamus․ et ait Labeo non decedere, sicuti nec cum creditores vel legatarii mittuntur: idque est verius.

D.39.2.15.21 Non autem statim ubi misit prætor in possessionem, etiam possidere iubet, sed tunc demum, cum iusta causa videbitur (ergo intervallum aliquod debebit intercedere), quod aut pro derelicto ædes longo silentio dominus videatur habuisse aut emisso in possessionem et aliquamdiu immorato nemo caveat.

D.39.2.15.22 Si forte dominus rei publicæ causa abest aut ex alia iusta causa aut in ea sit ætate, cui subveniri solet, probandum est non debere prætorem festinare ad decernendum, ut iubeat possidere․ sed etsi decreverit, nemo dubitat in integrum restitutionem indulturum.

D.39.2.15.23 Ubi autem quis possidere iussus est, dominus deiciendus erit possessione.

D.39.2.15.24 Si qua sint iura debita his, qui potuerunt de damno infecto satisdare, deneganda erit eorum persecutio adversus eum, qui in possessionem missus est: et ita Labeo probat.

D.39.2.15.25 Item quæritur in pigneraticio creditore, an pignoris persecutio denegetur adversus eum, qui iussus sit possidere․ et magis est, ut, si neque debitor repromisit neque creditor satisdedit, pignoris persecutio denegetur․ quod et in fructuario recte Celsus scribit.

D.39.2.15.26 Si de vectigalibus ædibus non caveatur, mittendum in possessionem dicemus nec iubendum possidere (nec enim dominium capere possidendo potest), sed decernendum, ut eodem iure esset, quo foret is qui non caverat: post quod decretum vectigali actione uti poterit.

D.39.2.15.27 Sed in vectigali prædio si municipes non caverint, dicendum est dominium per longum tempus adquiri.

D.39.2.15.28 Eleganter quæritur, si, dum prætor de danda stipulatione deliberat, damnum contigerit, an sarciri possit․ et missio quidem cessabit: prætor tamen decernere debet, quidquid damni contigerit, ut de eo quoque caveatur, aut, si putat, quod utiliter actionem daturus sit, decernat.

D.39.2.15.29 Si pupillus tutorem non habeat, quo auctore damni infecti promittat, quasi non defendatur, missio in possessionem locum habebit.

D.39.2.15.30 Si quis damni infecti in possessionem missus sit, fulcire eum et reficere insulam debere sunt qui putent eamque culpam præstare exemplo eius, qui pignori accepit․ sed alio iure utimur: cum enim ob hoc tantum missus sit, ut vice cautionis in possessione sit, nihil ei imputari, si non refecerit.

D.39.2.15.31 Item videamus, si ei cautio offeratur, posteaquam missus est, an non prius decedere debeat, quam si ei caveatur etiam de eo damno, quod contigit, posteaquam missus est in possessionem? quod quidem magis probatur: repetita igitur die promittendum erit․ hoc amplius de impensis quoque, si quas fecerit, erit ei cavendum.

D.39.2.15.32 Illud quæritur, ex quo tempore damni ratio habeatur, utrum ex quo in possessionem ventum est, an vero ex quo prætor decrevit, ut eatur in possessionem․ Labeo, ex quo decretum est: Sabinus, ex quo ventum est in possessionem: ego puto causa cognita modo hanc modo illam sententiam probandam․ plerumque enim subvenitur etiam ei, qui missus in possessionem aliqua ex causa aut non venit aut tardius venit in possessionem.

D.39.2.15.33 Posteaquam autem quis possidere iure dominii a prætore iussus est, nequaquam locus erit cautionis oblationi: et ita Labeo: ceterum nullus, inquit, finis rei invenietur: et est hoc verissimum seposito eo, quod quibusdam vel ætate vel qua alia iusta causa subvenitur.

D.39.2.15.34 Si iam ruerunt ædes, an in possessionem ruinæ vel areæ mittendus sit nihilo minus is, cui cautum non est, videamus․ et magis est, ut mitti debeat, et ita Labeo: sed adicit, si, posteaquam decreverit prætor eum in possessionem mittendum, tunc ædes deciderint: et puto Labeonis sententiam veram․ proinde et si refecit aliquid, erit probandum non prius eum discessurum, quam si ei sarciatur et de præterito caveatur․ potest autem et in factum actione reciperare hoc quod impendit, sed non amplius, quam quod boni viri arbitratu factum sit: idem est et si alius iussu rogatuve meo eorum quid sine dolo malo fecerit et eo nomine condemnatus sim aut dederim sine dolo malo.

D.39.2.15.35 Si quis metu ruinæ decesserit possessione, si quidem, cum adiuvare rem non posset, id fecit, Labeo scribit integrum ius eum habere, perinde ac si in possessione perseverasset: quod si, cum posset succurrere, maluit relinquere, amisisse eum prætoris beneficium neque, si postea succurri sibi velit, audiendum eum․ Cassius autem ait, si metu ruinæ recesserit, non hoc animo, ut ædificia derelinqueret, restituendum in possessionem: eum tamen, qui missus in possessionem non accesserit, si ædificia ruerint, beneficium prætoris amisisse scribit․ hoc ita accipiendum erit, si venire in possessionem neglexit, non si dum venit ruerunt.

D.39.2.15.36 Si quis ex hoc edicto a prætore in possessionem missus non est admissus, in factum actione uti poterit, ut tantum præstetur ei, quantum præstari ei oporteret, si de ea re cautum fuisset: extenditur enim actio in id tempus, quo damnum committitur.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑